- AUGUSTALES
- AUGUSTALESVegetio Rei milit. l. 2. c. 7. erant, qui primos ordines in bello ducebant, quod ab Augusto ad id munus essent adiuncti, l. quinque summates Cod. de Decur.Verius tamen hâc lege dignitas est, quae inter Magistratus municipales erat, Alciat. C. de Dec. l. praed. Etiam omnes Caesarei ministri, ad Palatium Principis, hôc nomine veniunt, Spiegelius apud Ioh. Calvin. Lexic.Iurid. Inprimis vero Augustalis dictus est Praefectus Aegypti, qui vicem Regis obtinebat, cuique praefectura et im perium, ad similitudinem Proconsulis, conceslum erat, l. 1. D. de Offic. praefect. Aug. Devictâ enim Cleopatrâ, Aegyptum in certam administrationem redactam et ad eam mitti solitos moderatione et prudentiâ insignes viros, sub Praefecti titulo, Strabo auctor est l. 10. quod factum sub Augusto, unde Praefecto post nomen Augustalis, seu etiam Praefecti Augustalis. Huic ad similitudinem Proconsulis, uti dictum, im perium lege Augusti datum est: Nec enim fasces Consulares ingredi Alexandriam licuit, cuius rei Cicero contra Gabinium meminit. Namque apud Memphim in aurea columna, Aegyptiis literis scriptum fertur, tunc demum Aegyptum liberam fore, cum in eam venislent romani fasces, et praetexta Romanorum. Huic vero Alexandria sedes fuit, ut colligitur ex subscriptione l. 1. Cod. Theodos. de Alexandr. Pl. Primat. et l. 1. D. de Offic. Praef. Aug. unde non semel Augustalis Praefectus τῆς Αλεξανδρείας ὕπαρχος vel Α᾿ὐγουςτάλιος, Alexandriae Proconsul vel Augustalis, dicitur, Socrati l. 4. c. 16. l. 5. c. 16. l. 7. c. 13. Sozomeno l. 7. c. 15. Palladio in Histor. Laus. c. 117. Ioh. Moscho c. 71. 207. Liberato Diacono c. 23. Aliis. Praefecturam hanc potentioribus non credere, inter arcana Imperii fuit etc. Vide Car. du Fresne Glossar. et hîc infra: ut et Saturnini Vitam, apud Histor. Aug. ScriptoresAugustalium Aegypti seriesTatianus I. primus Magistratum hôc nomine iniit, Valentinianô et Valente Augg. III. Consulib. cui succesêre alii: Nempe, Publius, Modestô et Arintheô Consulib. Tatianus II. Gratianô Aug. IV. et Merobaudô Consulib. Palladius, Valentinianô V. et Merobaudô Consulib. Tatianus III. Valente VI. et Valentinianô Consulib. Adrianus, Eusebiô et Olybriô Consulib. Paulinus A. C. 385. et 386. l. 10. Cod. Theodos. de Fide Test. l. 12 de Susceptor. Hypatius, Gratianô V. et Theodosiô I. Consulib. Florentius A. C. 384. 385. 386. l. 1. Cod. Theodos. de his qui pleb. aud. l. 9. de Fide testium l. 112. de Decurion. Erythrius, A. C. 388. Alexander, A. C. 390. Evagrius, A. C. 391. hypatius, A. C. 392. Potamius, eôdem annô. Remigius, A. C. 396. cuius mentio, apud Claudianum et Synesium. Archelaus, A. C. 397. Callistus A. C. 422. memoratus Theophani p. 27. Cleopater A. C. 435. Theodorus, sub theodosio Iuniore cuius mentio apud Liberatum c. 14. Anthemius, sub Zenone, memoratus eidem, c. 16. Apollonius, sub eodem Imperatore, apud eundem, c. 17. et 18. Theodosius, silius Calliopi, sub Anastasio, apud eundem c. 18. cit. Dioscorus, eidem dictus c. 20. Rhodo, c. 23. Liberius, ibid. Calliopius, annô 25. Anastasii Imperatoris apud Thcophanem. Manuel Armenus, annô 25. Heraclii, eidem memoratus. Vide Car. du Fresne, ubi supra in voce Augustales.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.